monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 10 > ad Philippenses, 2 > Matthaeus, 16 > Numeri, 19 > Iosue, 3 > Psalmi, 33 > sectio 14 > 27 > 5 > 3 > 7 > LIBER NONUS. > ad Romanos, 11 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 6
Nec diu potuit excelsi apud saeculum generis, et nobilissimae familiae visitationes et frequentiam sustinere. Moerebat honore suo, et ora laudantium declinare, ac fugere festinabat. Cumque Orientis et Occidentis episcopos ob quasdam ecclesiarum dissensiones Romam imperiales litterae contraxissent, vidit admirabiles viros, Christique pontifices, Paulinum Antiochenae urbis episcopum, et Epiphanium Salaminae Cypri, quae nunc Constantia dicitur; quorum Epiphanium etiam hospitem habuit: Paulinum in aliena manentem domo, quasi proprium, humanitate possedit. Quorum accensa virtutibus, per momenta patriam deserere cogitabat. Non domus, non liberorum, non familiae, non possessionum, non alicuius rei, quae ad saeculum pertinet, memor, sola (si dici potest) et incomitata, ad eremum Antoniorum atque Paulorum pergere gestiebat. Tandemque exacta hyeme, aperto mari, redeuntibus ad ecclesias suas episcopis, et ipsa voto cum eis ac desiderio navigavit. Quid ultra differo? Descendit ad portum , fratre, cognatis, affinibus, et quod his maius est, liberis prosequentibus, et clementissimam matrem pietate vincere cupientibus. Iam carbasa tendebantur, et remorum ductu navis in altum protrahebatur. Parvus Toxotius supplices manus tendebat in littore. Ruffina iam nubilis, ut suas exspectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos tendebat ad coelum oculos, pietatem in filios, pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. Torquebantur viscera, et quasi a suis membris distraheretur , cum dolore pugnabat: in eo cunctis admirabilior, quod magnam vinceret caritatem. Inter hostium manus et captivitatis duram necessitatem nihil crudelius est, quam parentes a liberis separari. Hoc contra iura naturae plena fides patiebatur, imo gaudens animus appetebat: et amorem filiorum maiore in Deum amore contemnens, in sola Eustochio, quae et propositi et navigationis eius comes erat, acquiescebat. Sulcabat interim navis mare, et cunctis qui cum ea vehebantur littora respicientibus, ipsa aversos tenebat oculos, ne videret quos sine tormento videre non poterat. Fateor, nulla sic amavit filios, quibus antequam proficisceretur: cuncta largita est: exhaeredans se in terra, et haereditatem inveniret in coelo.